Go to Naturalis.nl

Search results

Record: oai:ARNO:508247

AuthorJ.Th. Henrard
TitleA critical revision of the Genus Aristida being a preliminary study and an introduction to the monograph
JournalMededeelingen van 's Rijks Herbarium, Leiden
Volume54B
Year1928
Issue1
Pages465-701
ISSN1570-3223
AbstractHabitat frequens in collinis arenosis siccissimis Distr. Mossamedes, ex Giraûl usque ad Cabo negro, inprimis locis sabulosis oceano proximis, v. gr. ad „Praia da Amelia”, denso agmine crescens, per totum fere annum florens et fructificans (Junio, Julio et Septb. 1859 legi). Exsic. Welw. Iter Angol. no. 2000.
Rhizoma abbreviatum, mox in fibras descendentes solutum; flbrae perplures, elongatae, cylindraceae, simplices, pennae corvinae crassiores, villo albido, velutino, viscido undique obtectae et subsucculentae. Caespites pro soli et expositionis ratione nunc angusti et depressi, pauciculmes, nunc ampliores et altiores, culmos 8—10 et plures emittentes. Folia radicalia dense congesta, in macrioribus arcuatoascendentia, 1—2 pollicaria, in robustioribus erectiuscula, 3—5 pollices longa, angustissima, arcte plicata sive convoluta, subulatim acuminata, rigidula, cinereoglaucescentia, sub lente sulcato-striata et subtiliter scabrido-puberula, successive evoluta atque longe perennantia. Culmi simplices, a basi ascendenter erecti, inferne nodosi, nunc 1—1 ½-pedales, gracillimi et debiles, nunc (in solo humidiusculo vel minus sterili) 2—3-pedales, pennae corvinae fere crassitudine et firmiores, parce foliosi; nodi 2—4, constricti, glabri, fusco-purpurascentes, 1—3 pollices inter se distantes; folia culmi radicalibus quoad figuram et indumentum similia, sed longe vaginata; vaginae glaucescentes, tenuiter puberulae, ad oram pilis albidis fasciculatis prompte deciduis barbulatae, medio parum tumentes, inferiores nodos denudantes, suprema longissima, lamina abbreviata, culmum non raro ad paniculae basim usque vestiens. Panicula erecta, nunc vix 4-pollicaris, laxior et rariflora, sed plerumque elongata, 6—12-pollicaris, densior et multiflora, rachi compresso-angulata glabra, ramis 2—5 fasciculatis levigatis, erecto-patulis, parce ramulosis. Spiculae graciles, absque arista 3—4 lin. longae, pedicellis gracillimis, ipsis aequilongis vel longioribus, apice incrassatis suffultae. Glumae fere aequales, concavae, carinatae, constanter acutae, basi semper, rarius omnino violaceae, dorso undique vel solum juxta carinam hirsutae (nunc penitus glabratae), basi prominenter trinerves. Palea inferior coriacea, glaberrima, trinervis; aristae seta intermedia 1—1 1/3 poll longa, a medio ad apicem pilis hyalinis, tenuissimis, eleganter plumosa, laterales ea dimidio saltern breviores, nudae, divergentes, tenuissime capillares; palea superior abbreviata, obtusa, membranacea; squamulac integrae, acutiusculae, in diversis ejusdem paniculae flosculis diversae magnitudinis, quondam parum evolutae. Ovarium oblongo-ovoideum, stipitatum, glabrum, stigmatibus intense flavis, pilis simplicibus hyalinis plumosis, muco copioso involutis. Caryopsis cylindracea, vertice obtuso stylorum rudimentis biapiculata, basin versus obconico-attenuata, longitudine linearn parum excedens, glaberrima, longitudinaliter unisulcata.
Document typearticle
Download paperpdf document http://www.repository.naturalis.nl/document/551175