Go to Naturalis.nl

Search results

Record: oai:ARNO:508249

AuthorJ.Th. Henrard
TitlePaspalum hydrophylum spec. nov., aus Paraguay
JournalMededeelingen van 's Rijks Herbarium, Leiden
Volume45
Year1922
Issue1
Pages1-2
ISSN1570-3223
AbstractPaspalum hydrophylum HENR., spec. nov. — Planta aquatica, perennis, rhizoma crassum. Culmi erecti, metrales vel ultra, simplices, teretiusculi vel subcompressi, laeves, glaberrimi, multinodes, summo nodo supra medium culmi. Vaginae laxae, ecarinatae, leviter striatae, glabrae, internodiis longiores, inferiores valde reticulatae, fere sine laminis, marginibus hirsutis pilis e tuberculis enatis, superiores arctae non reticulatae, summae subaphyllae. Ligula membranacea, integra, apice rotundata, 1½ mm longa, nitida, fusca, glabra, pilis longis intra eam et laminam insertis ciliata. Laminae e basi subaequilata lineares, sensim acutissime acuminatae, 20—25 cm longae, 6 mm latae, planae, rigidulae, viridi-glaucescentes, margine scabrae, supra et subtus glabrae, prope basin paullulum hirsutae, nervo medio in parte inferiore late prominente, nervis lateralibus satis distinctis. Racemi in apice culmi numero 4—6, spatio 1—2 cm longo inter se disjuncti, erecto-patuli, sublaxi, 4—7 cm longi, recti, rhachi communi gracili, striata, glabra, rhachi racemorum spiculis angustiore, recta, late marginata, margine scaberula, 1½ mm lata, axilla paullo barbata. Spiculae dense biseriales, binae, pedicello glabro, altero ad rudimentum reducto, altero spiculam ferens, ovatooblongae, obtuse acuminatae, 3 mm longae, 1½ mm latae, antice planae, postice convexae, glaberrimae, viridi-olivaceae vel viridifuscae. Glumae steriles duae, fertili arcte adpressae, I postica spiculam aequans, convexa, obtuse acuminata, 5-nervis, nervo medio paullo crassiore, lateralibus submarginalibus; II spiculam aequans lateribus inflexis, 5-nervis, nervis lateralibus etiam submarginalibus, cetera ut in I, sed rugis transversalibus undulatis; III fertilis spiculae forma, coriacea, lateribus inflexis, brunnea, 5-nervis, valde longitudinaliter punctato-striata. Palea binervis, lateribus inferne late auriculatis inflexisque, etiam punctato-striata.
Hab. Paraguay, Formosa, ripa dextra fluminis Rio Paraguay, 15 maio 1884, leg. B. Balansa sine no. in Herb. Lugd. Batav. sub no 908.93—1229.
Document typearticle
Download paperpdf document http://www.repository.naturalis.nl/document/551177