Go to Naturalis.nl

Search results

Record: oai:ARNO:508330

AuthorJ.J. Smith
TitleEinige Ericaceen des Leidener Herbariums
JournalMededeelingen van 's Rijks Herbarium, Leiden
Volume30
Year1916
Issue1
Pages1-10
ISSN1570-3223
AbstractFrutex, ramulis validiusculis, rigidis, vix tortilibus, plus minusve obtuso-trigonis vel subteretibus, glabris. Folia alterna, breviter petiolata, oblongo-ovata, sensim acuminata, angusta obtuse callosoapiculata, basi rotundata et brevissime in petiolum contracta, densius crenato-serrata, dentibus callo brevi conico incurvo apiculatis, utrinque glabra, in utraque parte costae mediae supra leviter canaliculatae subtus obtuse prominentis nervis lateralibus majoribus ca. 3—4 patentibus valde curvatis longe adscendentibus intra marginem anastomosantibus, 2 inferioribus approximatis. ceterum nervis pluribus minoribus subpatentissimis rectis, reticulato-venosa, nervis venisque subtus prominentibus supra prominulis, coriacea, supra leviter nitidula, subtus opaca, ca. 5—9,75 cm longa, 1.75—3,75 cm lata; petiolus supra sulcatus, glaber, ca. 0,35—0,8 cm longus. Inflorescentiae terminales, laxe divaricato-paniculatae, ca. 11 cm longae, ramis ca. 5 patentissimis, laxe multifloris, inferioribus in axilla foliorum summorum decrescentium interdum parce ramulosis, ad ca. 9,5 cm longis, ad ca. 20-floris, rachide tortili, puberula. Bracteae persistentes, patentes, pedicello adpressae, ovato-triangulae, acutae vel acuminatae, concavae, ciliolatae, apice intus puberulae, inferiores plus minusve calloso-denticulatae, ad ca. 0,35 cm longae. Flores quaquaversi, patentes, pedicellati, toti ca. 0,73 cm longi, pedicello curvulo, tereti, puberulo, ca. 0,4—0,6 cm longo. Bracteolae patentissimae, late ovatae, acuminatae, acutae, basi marginibus leviter tegentibus, concavae, dorso obtusangule convexae, obtuse subcarinatae, ciliolatae, intus adpresse puberulae, dorso in carina superne parce puberulae, bene 0,2 cm longae, 0,175 cm latae, una ca. 0,43 cm longae. Torus carnosus. Calyx 5-partitus, laciniis imbricantibus, corollae adpressis, late triangulis, brevissime acuminatis, acutis, ciliolatis, intus adpresse puberulis, carnosulis, ca. 0,2—0,23 cm longis, 0,2—0,27 cm latis. Corolla urceolata, 5-angulata, 5-loba, utrinque glabra, macerata ca. 0,475 cm longa, explanata ca. 0,54 cm longa, 0,75 cm lata, lobis recurvis, triangulis, obtusis, convexis, ca. 0,13 cm longis, 0,15—0,17 cm latis. Stamina 10, ca. 0,25—0,26cm longa; filamentum basi corollae breviter adhaerens, curvatum, supra basin ovato- vel ovali-dilatatum, deinde lineari angustatum, basi excepta echinulato-papillosum; anthera dorsifixa, usque ad 2/3 partes infra apicem totius longitudinis 2-partita, tota ca. 0,1—0,15 cm longa, dimidia parte inferiore oblonga, basi obtusa abrupte obtuse apiculata, minutissime papillosa, dorso ecalcarata, thecis antice sulco separatis, sulco laterali longitudinali oblique instructis, tubulis erectis, contiguis, poro obliquo introrso hiantibus, pariete postico in appendicem conspicuam recurvam in subulas 2 divergentes partitam productis. Pistillum ca. 0,5 cm longum; ovarium superum, depresse subglobosum, apice excavatum, sulcis 5 altis latis 5-lobum, lobis impressione longitudinali duplicatis (maceratum), sericeum, ca. 0,15 cm altum, 0,25 cm diam.; stylus teres, truncatus, glaber, ca. 0,33 cm longus. Discus annularis, alte 10-lobus, lobis ovario arcte adpressis, triangulis, obtusis, glabris, ca. 0,05 cm longis. Fructus (immaturus) sepalis incurvis adpressis carnosis inclusus, 5-locularis, pariete septisque tenuibus, placentis ∞-spermis.
Java oder Sumatra (Leg. JUNGHUHN.)
Document typearticle
Download paperpdf document http://www.repository.naturalis.nl/document/551198