Go to Naturalis.nl

Search results

Record: oai:ARNO:508356

AuthorJ.Th. Henrard
TitleTwo new Grasses from Paraguay
JournalMededeelingen van 's Rijks Herbarium, Leiden
Volume47
Year1922
Issue1
Pages1-4
ISSN1570-3223
AbstractPaspalum plumosum, HENR. nov. spec., — Perenne, dense caespitosum. Culmi stricte erecti, 6—9 dm alti, graciles, simplices, teretes, laeves pauci-nodes, nodis paullulo pilosis. Foliorum vaginae subarctae, apice hiantes, leviter compressae, laeves, glabrae, nitentes, striatae, sordide stramineo-fuscae, prope collum longe denseque villosae, marginibus glabris; auriculae longe barbatae. Ligula valde abbreviata, subindurata, subscariosa, glabra. Laminae teretes, junciformes, pungentes, diametro ½—1 mm, plus quam 25 cm longae, pagina superiore ad sulcum levem reducta, intus medullosae, erectae, rigidiusculae, virides, extus glaberrimae, scaberrimae, superne ad margines sulci scaberulae, inferne longe denseque villosae, pilis e tuberculis fuscis enatis, summae valde abbreviatae 1—2 cm longae. Racemi 3 vel 4 singuli, duo superiores conjugati, 3½—6 cm longi, erecti, internodiis 1—2 cm sejuncti, laxiusculi, graciles, recti, paniculam lineari-lanceolatam formantes, rhachi communi subtereti, glaberrima, filiformi, axillis ebarbatis, rhachi racemi rectiuscula, subtriquetra, applanata, margine glabro, spiculis multo āngustiore.
Spiculae singulae inordinate biseriales, breviter pedicellatae, fere sessiles, pedicellis cupuliformibus, glabris, ovato-lanceolatae, 4 mm longae, 1 mm latae, laxe dispositae. Spiculae reversae (i. e. gluma fertilis ab axi aversa), ad basin longe barbatae, quasi annulo piloso cincto. Glumae steriles subaequilongae, gluma I 5-nervis, nervo medio rariter duplicato, ergo 6-nervis, margine inferne pilis vestita, gluma II primam subaequans, modo gluma I pilis vestita, 3-nervis, vel nervis duobus lateralibus approximatis indistinctis, turn sub-5- nervis, ceteris ut in prima sed margine tota pilis vestita; gluma III fertilis sterilibus brevior, 3,2 mm longa lineari-lanceolata, acutiuscula, flavida, leviter longitudinaliter striolata, glabra sed apice pulchre barbata, quasi plumosula (unde nomen speciei), leviter 5-nervis, marginibus inflexis; palea binervus, nervo medio suppressa, apice breviter barbulata, marginibus inflexis, infra non auriculata.
Document typearticle
Download paperpdf document http://www.repository.naturalis.nl/document/551224