Go to Naturalis.nl

Search results

Record: oai:ARNO:508371

AuthorTh. Herzog
TitleDie von Dr. Th. Herzog auf seiner zweiten Reise durch Bolivien in den Jahren 1910 und 1911 gesammelten Pflanzen. Teil III
JournalMededeelingen van 's Rijks Herbarium, Leiden
Volume29
Year1916
Issue1
Pages1-94
ISSN1570-3223
AbstractFrutex spinescens. Ramuli teretes, i. s. obscure griseo-olivacei, nitiduli, visciduli et sub lente breviter papillosi, 3 mm crassi, densissime spinosi, ramulis nempe lateralibus interstitiis tantum 5—8 mm longis inter sese distantibus sub angulo 75° usque paene subrecto patentibus in spinas subulatas 12—40 mm longas, foliigeras et florigeras viscido-papillosas transformatis. Folia alterna parva, brevissime petiolata, petiolo 1—2 mm longo, late ovalia vel saepius ovali-oblonga vel ovata usque ovato-elliptica, basi rotundata vel obtusa usque late cuneata, apice obtusa vel acuta raro subrotundata, margine integerrimo vel subintegro, 1—1,5 cm longa, 0,4—1 cm lata, rigide coriacea, concolora, i. s. olivacea et nitidula, sub lente valida ± viscidulo-papillosa, costa media supra et subtus prominula vel obsoleta, nervis lateralibus paucis sub angulo angusto obviis basalibus utrinque singulis plerumque reliquos longitudine multo vel certe manifeste superantibus foliis ideo subtrinerviis, omnibus utrinque prominulis et reticulum laxum subprominulum formantibus vel etiam plane obsoletis. Flores tantum spinis insidentes, in foliorum axillis paucifasciculati, ex statu fructifero plerumque flore unico fasciculorum singulorum evoluto, reliquis labentibus vel oppressis, pedicellis brevibus, 1—2 mm longis, sub lente valida brevissime et obsolete papillosis. Calyx 5-lobus, lobis deltoideis obtusis, praecipue apice i. s. brunneo-fimbriolato-ciliatis, circ. 0,75 mm longis. Petala 5 suborbiculari-obovata, sub lente valida margine paucipapillosa, vix 1,5 mm longa. Stamina 5 extra discum subexplanatum et obsolete 5-lobum inter eius lobos inserta sepalis circ. aequilonga, filamentis subulatis, antheris filamento vix brevioribus (in sicco brunneis in specimine fructifero, an sterilibus?), ovoideis, rimis lateralibus longitudinalibus introrsum dehiscentibus. Ovarium basi disco paullum immersum, conicum in stylum manifestum filamentis subaequilongum attenuatum, stigmate subpulviniforme non vel obsolete lobulato coronatum, 2-loculare (?), ovulis in loculo 2 (?), erectis. Capsula subellipsoidea 7—9 mm longa et circ. 5 mm lata, loculicide bivalvatim dehiscens, valvis crassis et duris, 1—2-sperma, semine erecto, plane arillo involuto, ellipsoideo, circ. 7 mm longo, testa i. s. atra, albumine copioso, embryone viride cotyledonibus planis.
In der Felssteppe bei Comarapa, 1900 m (no. 1933, mit Früchten u. vereinzelten abgeblüten Blüten im April 1911).
Document typearticle
Download paperpdf document http://www.repository.naturalis.nl/document/551239