Go to Naturalis.nl

Search results

Record: oai:ARNO:508752

AuthorAngelo Senna
TitleDescription of two new Brenthidae
JournalNotes from the Leyden Museum
Volume17
Year1895
Issue1/3
Pages57-62
ISSN1872-9231
Abstract♂. Parum elongata, robusta, nigra, finissime pilosa, pilis flavicantibus, prothorace nitido, capite, rostro elytrisque minus nitidis, his apice rufescente et dorso rufo-ferrugineo maculatis. Capite vix latiore quam longiore, supra sat distincte impresso, impressione basin haud attingente, utrinque circa oculos sparsim piloso; rostro lato, robusto, medio impresso, utrinque carinulato, appendicibus basalibus laminatis, sat conspicuis; inter antennas transversim bituberculato, parte apicali dilatata, fusca, supra utrinque carinulata, carinis recurvis, antice paulo emarginata; mandibulis magnis, falcatis, postice supra leviter strigosis, antice intus obsolete denticulatis; antennis piceo-brunneis, articulo 1° inflato, 2° basi constricto, vix breviore quam 3°, hoc basi angustiore quam antice, 4°—9° subaequalibus, longioribus quam latioribus, 10° vix breviore, apicali duobus praecedentibus conjunctis aequali. Prothorace ovato, antice attenuato, postice ampliato, basi rapide constricto, transversim sulcato, margine postico fortiter punctato-crenato, disco obsoletissime rareque punctulato, polito, lateribus et basin versus finissime piloso. Elytris longitudine prothoracis cum capite et rostro (mandibulis exclusis) subaequalibus et circiter prothoracis latitudine, sparsim pilosis praecipue lateribus, basi emarginatis, humeris rotundatis leviterque callosis, lateribus in quarto basali subparallelis, deinde gradatim attenuatis, apice subtruncatis, breviter explanato-marginatis, angulo externo rotundato; juxta suturam unistriatis, stria valde angusta, obsolete remote punctulata, externe basin versus substriato-fortiter punctatis, punctis profundis, irregularibus, interstitiis convexis, postea lineatim-punctulatis, punctis rapide decrescentibus; singulo elytro macula subquadrata ad basin, vittula transversa, irregulari in tertio basali, altera breviore transversa pone medium rufo-ferrugineis ornato. Femoribus nigris, clavatis, sparsim pilosis, anticis magis spinosis quam medianis et posticis, tibiis et tarsis rubro-brunneis; corpore infra nigro, sat nitido, undique minute rareque punctulato, punctis pilosgerentibus, margine antico prosterni subciliato, metasterno apicem versus et abdominis basi in medio impressis; coxis punctatis et pilosis. — Long. (mandibulis exclusis) 12½ mill.
Hab. Somali-land. — A single male specimen presented to the Leyden Museum by Mr. van Lansberge.
Document typearticle
Download paperpdf document http://www.repository.naturalis.nl/document/551619