Go to Naturalis.nl

Search results

Record: oai:ARNO:508890

AuthorA. Fauvel
TitleDuae novae Staphylinidae ex India Orientali (Sumatra)
JournalNotes from the Leyden Museum
Volume3
Year1881
Issue3
Pages163-165
ISSN1872-9231
AbstractAd sectionem fulgidi referendus, prope nasutum Harold (africanum) collocandus. Multo major et robustior. Elougatus, parallelus, nitidissimus, elytris paulo minus, convexus; niger, antennis pedibusque nigro-piceis, palpis tarsisque rufescentibus, elytris rufis, segmentorum 6 et 7 apice rufo-testaceo; capite thoraceque pilis parcis nigritulis flavisque hirsutulis, elytris abdomineque longius parce flavo pilosis; antennis robustis, capitis longitudine, circa apicem haud incrassatis, articulis 5 primis glabriculis, nitidis, 1° sex sequentes longitudine aequante, arcuato, 2—5 punctatis, 3° 2° paulo longiore, 6—10 aequalibus, fortiter transversis, 11° breviter conico; capite crasso , convexo, subquadrato, lateribus parallelis, basi truncato, angulis posticis dentatis, inter antennas breviter profunde impresso, medio inter foveas subnasuto, polito, toto profunde sulcatim longitudinaliter cicatricoso, lineis quinque longitudinalibus irregulariter laevibus, altera media, duabus extus disco parma obliquis, duabus aliis post-ocularibus, lateribus crebrius minus grosse, subtus parce punctato; oculis magnis, proeminentibus; thorace capitis longitudine, subtrapezoulali, convexo, ad angulos anticos rotundatos capitis latitudine, dein usque ad angulos posticos etiam rotundatos parum angustato, disco antice posticeque utrinque parum profuude sulcato, sulcis 4 vel 5-punctatis, margine antico et summo latere cicatricoso, prope angulum anticum fovea impresso, lateribus biseriatim circiter 12-, extus sulculos basales circiter 10-punctato, sulculo subbasali tenuissimo breviter impresso; margine inflexo ante medium carina flexuosa diviso, plaga postica parum punctata; scutello circiter 10-punctulato, triangulariter obtuso; elytris thorace paulo longioribus, paulo latioribus, disco toto sat dense punctis grossis regulariter, margine inflexo densius minus fortiter, serie intrahumerali magis regulari, spatio ab humeris ad angulum posticum parum elevato, laevi, abdomine vix perspicue cuprino-nigro, utrinque fortiter dense punctato, segmentis dorso medio anguste laevibus, duobus apicalibus paulo minus punctatis. — Long. 20 mill.
Document typearticle
Download paperpdf document http://www.repository.naturalis.nl/document/551757