Go to Naturalis.nl

Search results

Record: oai:ARNO:508954

AuthorK.M. Heller
TitleA new curculionid of the genus Ommatolampus
JournalNotes from the Leyden Museum
Volume16
Year1895
Issue3/4
Pages169-172
ISSN1872-9231
AbstractO. tetraspiloto Guér. minor et non nihil angustior, O. haemorrhoidali Wiedem. latior, ferrugineus, elytris anguste nigro-limbatis; rostro nigro, supra et apice interdum rufescenti, ut in tetraspiloto sed minus ruguloso-punctato, dorso supra scrobes linea abbreviata subimpressa; antennis nigris, clava latitudine longitudine feminae haud duplo, maris duplo latiore; prothorace latitudine longiore, lateribus leniter rotundatis, antice paulo constrictis, maxima cum latitudine prope pone medium, lobo scutellari minus quam in O. tetraspiloto producto, subtiliter et remote, in lobo scutellari profundius punctato, linea mediana impunctata, margine apicali et basali, in lobo scutellari latius, nigrolimbatis, disco interdum utrinque litura nigricante; scutello nigro, oblongo-triangulari, basi punctato; elytris latitudine sesqui (prothorace tertia parte) longioribus, ferrugineis, singulis anguste nigro-limbatis, subtiliter quinque punctatostriatis, stria quinta in medio abbreviata, seriebus quinque reliquis externis striato-punctatis, punctis remotis, singulis area iufuscata transversa, plus minusve distincta, circumdatis; pygidio ferrugineo, basi infuscato, apice late impressum et rubro-flavescenti-ciliato, sat parce, maris basi fortius, punctato, punctis setuligeris; corpore infra nigro, metasterno lateribus, segmento abdominali primo utrinque albo-sericeo-pruinosis, prothorace lateribus in triente superiore, episternis mesothoracis totis, metathoracis margine antico et superiore nigris exceptis, segmentis abdominalibus 1—5, macula lateriali subtriangulari, segmento ultimo in media parte aut toto et pedibus rufo-ferrugineis his basi apiceque infuscatis, tarsis nigris.
Long. (rostr. non comput.) 23—25 millim., lat. ad hum. 6,4—7,5 millim.
Document typearticle
Download paperpdf document http://www.repository.naturalis.nl/document/551821