Go to Naturalis.nl

Search results

Record: oai:ARNO:508979

AuthorJ.R.H. Neervoort van de Poll
TitleFour new Cetoniidae from Centraland South-America
JournalNotes from the Leyden Museum
Volume8
Year1886
Issue4
Pages231-237
ISSN1872-9231
AbstractCorpus crassum, supra opacum. Caput ochraceum, marginibus elevatis antennisque purpureo-aeneis, nitidis, subtiliter punctatum. Prothorax maculis ochraceis, cervinis et nigris variegatis; convexus, antice valde angustatus, lobo postico late rotundato, angulis posticis subacutis, lateraliter tenuiter marginatus et punctis aliquot obsoletissimis instructus. Epimera mesothoracis valde prominentia, cervina, apice purpureo-aeneo, nitido. Elytra apicem versus subangustata, ad suturam obtusa; singula elytra in medio maculo magno oblongo, ad apicem maculo magno et juxta marginem maculis nonnullis minoribus dilute flavis ornata, macula omnia confluentia cum colore ochraceo, cervino et nigro variegato partis reliquae. Pygidium cervinum, rugoso-punctatum vel striatum. Pars infera cervina, abdomine, apice mesosterni processus, apice tibiarum anticarum et intermediarum, parte introrsum tibiarum posticarum, purpureo-aeneis; punctis grossis irregularibus sat dense instructa, parte media pectoris abdominisque excepta; mesosterni processus validus, deorsum curvatus, supra granulo instructus; tibiae anticae bidentatae; pedum pubescentia fulva.
Long. 24 min., lat. 15 mm.
Document typearticle
Download paperpdf document http://www.repository.naturalis.nl/document/551846