Longitudo capitis ad longitudinem totius corporis (sine pinna caudali) eandem rationem habet atque III ad XX; capitis longitudo decies tanta quanta oculi diametrus; oculorum intervallum tantum quanta oculi diametrus; pinna dorsualis tanto intervallo quanta est basis eiusdem longitudo ante pinnam analem posita est; pinna centralis medio corpori inserta est; pinna caudalis truncata est; corpus est roseo colore; in tergo et in utroque laterum est series multarum et magnarum macularum, quae maculae sunt fusco colore et multiformes.