Go to Naturalis.nl

Search results

Record: oai:ARNO:509137

AuthorJ.R.H. Neervoort van de Poll
TitleNova species Buprestidarum
JournalNotes from the Leyden Museum
Volume9
Year1887
Issue1
Pages126-126
ISSN1872-9231
AbstractParva, cuneiformis, nitida, supra laete aureo-aenea, regulariter sparsimque punctis setiferis tecta (setae longae aurescentes), subtus nigro-aenea; elytra lateraliter costata. — Long. 2—2 2/5 mm., larg. 1 1/3 —1 1/2 mm.
Caput inter oculos paullo excavatum, in vertice sparsim punctatum. Prothorax brevis, latus, antice valde oblique angustatus; lateribus fere rectis, angulis posticis nonnihil intus directis, retrorsum prominentibus, acutis; ad basin fortiter bi-sinuatus, in medio late lobatus (lobus ante scutellum arcu emarginatus); regulariter punctatus, singula puncta setifera capitis thoracisque orbiculo inscripto circumdata. Scutellum sat maguum, triangulare. Elytra subdepressa, prothoracis base paullisper latiora, ad humeros modice rotundata, apicem versus gradatim attenuata, ad apicem late et conjunctim rotundata; lateraliter costa valida acuta instructa; punctis grossis setiferis sat dense obtecta, infra scutellum plaga magna glabra notata. Pars infera punctis aliquot, orbiculis vel arculis circumdatis, instructa; prosternum breve, latissimum; metasternum in medio annulum subovale elevatum ferens.
Document typearticle
Download paperpdf document http://www.repository.naturalis.nl/document/552004