Go to Naturalis.nl

Search results

Record: oai:ARNO:509367

AuthorWalther Horn
TitleOn a new species of the family Cicindelidae from Argentinia
JournalNotes from the Leyden Museum
Volume17
Year1895
Issue1/3
Pages15-16
ISSN1872-9231
AbstractE tribu C. melaleucae Dej., Drakei m., Reedi m., Gormazi Reed, chiliensis Brll. sed ab omnibus differt magnitudine minore, forma graciliore, elytris angustioribus, signaturis albis longitudinaliter juxta marginem confluentibus: laterali lunulae medianae parte marginem ipsum non attingente. — Long. 8—8½ mm.
Labro ut in C. Drakei m. formato; clypeo malisque pilosis, oculis paullo minus prominulis, fronte et ante et postice setis brevissimis hirsuta; thorace angustiore (quam in illa specie), ut longior videatur, marginibus et disco pilosis, basim versus perpaululum angustato; elytris minus latis, praesertim in medio minus dilatatis, longioribus, in angulo suturali fere rectangulari vix spinosis, subtiliter viridi-coeruleo punctatis, punctis aliquot majoribus viridibus aut viridi-aureis pone humerum et juxta suturam impressis, vitta laterali satis angusta plus minusve undulata et in angulo suturali paululum dilatata ab humero usque ad apicem producta (in quarta parte antica posticaque marginem ipsum attingente, in duabus partibus mediis spatio aliquanto ab hoc remota), hamulum brevissimum angustissimum pone humerum et fasciam flexuosam in medio intus emittente ornatis. Corpore inferiore lateraliter hirsuto, palpis (summo apice exepto), trochanteribus, elytrorum episternis flavis. Tota obscure-aenea hinc inde cuprascens; femoribus, tarsis, antennarum articulis 4 primis viridescentibus; tibiis fere totis testaceis.
Document typearticle
Download paperpdf document http://www.repository.naturalis.nl/document/552234