Go to Naturalis.nl

Search results

Record: oai:ARNO:524616

AuthorJ.J. Smith
TitleOrchidaceae novae Malayenses XVIII
JournalBlumea - Biodiversity, Evolution and Biogeography of Plants
Volume5
Year1945
Issue3
Pages692-699
ISSN0006-5196
AbstractPlanta parva. Caules erecti, tenues, basi tantum ramosi, basi radicantes, c. 23 cm longi, inferne vaginati, superne 3—4-foliati. Folia erecto-patentia, lanceolata, acuminata, acutissima, basi acuta, nervis 5 majoribus sicco subtus et etiam supra prominentibus pluribusque tenuibus, sicco membranacea, ad c. 8—12 cm longa, 1.85—2.2 cm lata, ultimum multo angustius; vagina elongata, tubulosa, prominenter nervosa. Inflorescentia terminalis, erecta, simplex, densissime multiflora, quaquaversa, pedunculo c. 3 cm longo, inferne vagina folii ultimi incluso, superne vaginula lineari c. 3 cm longa donato, rachide c. 1.2 cm longa. Bracteae valde approximatae, patentissimae vel subpatentissimae, e basi triangula longe subulato-lineari-acuminatae, 5-nerviae, ad c. 0.7 cm longae, basi dilatata fere 0.3 cm longa 0.25 cm lata, superiores minores. Flores patentes, non resupinati, c. 0.75 cm longi, sepalis petalisque divergentibus. Sepalum dorsale cum ovario angulum obtusum faciens, incurvulum, oblongum, apicem versus angustatum, obtusum, concavum, parte inferiore dorso parce patentissime puberulum, 3-nervium, c. 0.65 cm longum, 0.225 cm latum. Sepala lateralia marginibus anticis c. 1/3 longitudinis connata atque rotundato-saccata, divergentia, 2/5 partibus superioribus recurvula, oblique oblonga, subsigmoidea, apice angustata, acutiuscula, valde concava, dorso nonnullis pilis brevibus inspersa, 3-nervia, costa media dorso incrassata, c. 0.64 cm longa, 0.2 cm lata. Petala oblique elliptica, subfalcatula, obtiuscula, canaliculato-concava, 3-nervia, costa media dorso valde incrassata inter sepala prominente et pilis raris inspersa, c. 0.6 cm longa, 0.25 cm lata. Labellum cum ovario angulum obtusum faeiens, gynostemio parallelum, valde concavum, 2/5 partibus superioribus valde recurvum, apice incurvulum, subtus alte sulcatum, intus valde 3-costatum, costa intermedia in 1/3 supra basin terminante, costis exterioribus intramarginalibus in bene 2/3 supra basin arcuato-incurvis et terminantibus, inexplanatum c. 0.475 cm longum, explanatum ambitu quinquangulari-ovatum, infra medium utrinque leviter obtusangule dilatatum, apice in laminam triangulam obtusam crenulatam contractum, 3-nervium, totum fere 0.6 cm longum, fere 0.4 cm latum, lamina 0.15 cm longa, 0.175 cm lata. Gynostemium cum ovario angulum obtusum faciens, rectum, apicem versus paulum incrassatum, dorso convexum, c. 0.375 cm longum, clinandrio concavo, subquadrangulo cum costa longitudinali. Anthera conspicua, cucullata, cordata, acuta, lobulis basilaribus brevissimis rotundatis, connectivo convexo-costiformi, fere 0.25 cm longa. Pollinia 2, clavata, sulcata, cum stipite longo lineari et glandula parva oblonga fere 0.3 cm longa. Rostellum porrectum, e basi lata acuminatum, acute bidentatum. Stigma margine inferiore semirotundatum productumque. Ovarium 6-sulcatum, pilis raris brevibus inspersum, c. 0.45 cm longum.
Soemba: In the eastern part, Maoemaroe, in forest. (Iboet n. 425, 7 May 1925; “flowers white”).
Document typearticle
Download paperpdf document http://www.repository.naturalis.nl/document/565034