Go to Naturalis.nl

Search results

Record: oai:ARNO:524693

AuthorB.H. Danser
TitleMiscellaneous notes on Loranthaceae, 25
JournalBlumea - Biodiversity, Evolution and Biogeography of Plants
Volume4
Year1941
Issue2
Pages259-260
ISSN0006-5196
AbstractMacrosolen urceolatus DANSER, n. sp. — Omnis glabra. Caules (2 suppetunt) graciles, ad 55 cm longi et ultra (supra basin decerpti), internodiis teretibus, inferioribus 2.5—6 cm longis, ad 4 mm diametro, superioribus plerumque paulo brevioribus, gradatim tenuioribus, ad 1.5 mm diametro, nodis vetustioribus incrassatis nonnihil applanatis, ad sesquiplo crassioribus quam internodia, iunioribus applanatis et dilatatis. Folia opposita vel subopposita; petiolus 3—8 mm longus, basi subteres, 1.5—1.75 mm latus, versus laminam paulum dilalatus et applanatus, subtus rotundatus, supra fere planus; lamina ovato-lanceolata, 5—12 cm longa, 1.5—4 cm lata, sub basi cuneata in petiolum contracta, apicem obtusum vel subobtusum versus leviter acuminata, margine saepe irregularis, nonnihil flavida (in herbario), utrinque opaca vel facie superiore nonnihil lucida, inferiore punctulis minimis atris numerosis, nervatura pinnata, costa facie superiore distincta usque ad apicem, plana sed saepe nonnihil prominula, facie inferiore a basi ad apicem gradatim minus prominens, saepe subcarinata, nervis lateralibus et venis utrinque visibilibus, facie inferiore distinctioribus quam superiore. Inflorescentiae racemosae pedunculatae, singulae vel binae vel ternae in axillis foliorum adultorum (nunquam in axillis foliorum rudimentariorum quae passim inveniuntur inter folia normalia); axes in scrobiculis corticis inserti, involucris nullis, basi nonnihil incrassati, caeterum subteretes, a basi circiter 1 mm crassa ad apicem c. 0.3 mm crassum sensim attenuati, 10—25 mm longi, pedunculo 3—10 mm longo, saepe nonnullis insertionibus et bractea singula sterilibus, parte florifera paribus florum 2 ad 5, nodis paulum dilatatis; pedicelli teretes, plerumque 2—3 mm longi, 0.25 mm crassi, basi in annulum incrassati; bracteae, ut bracteolae paulo minores, ellipticae, 0.75—1 mm longae, obtusae vel acutae, basi paulum connatae vel liberae, leviter concavae. Calyx urceolatus, supra partem inferiorem ellipsoidem circiter 1.5 mm longam 1 mm latam distincte contractus, deinde in partem superiorem infundibuliformem circiter 0.5 mm longam integerrimam ampliatus, parte libera autem brevissima. Corolla statu alabastri adulti ad 33 mm longa, supra basin rotundatam partibus 2/3 inferioribus late tubulosa vel magis inflata, ad 4 mm lata, ad apicem partis ampliatae alis 6, deinde contracta in collum 6-angulum lateribus cavis, 1.5 mm diametro, apice incrassata in clavam obovatam 6-angulam lateribus cavis costisque obtusis; denique divisa in lacinias 6 recurvas usque ad medias alas. Filamenta circiter 7 mm longa, antherae c. 2 mm longae, obtusae. Stylus corollae subaequilongus, circiter 1 mm supra basin articulatus, parte basali persistente versus basin cum disco 6-tuberculato connata supra 6-angula, deinde teres usque ad partem in collum inclusam ibique ad dimidiam crassitudinem attenuatus, in 2 mm superioribus iterum incrassatus, apice stigmate subgloboso, c. 0.8 mm diametro. Fructus ignotus.
This Macrosolen is perhaps conspecific with M. tenuiflorus DANSER, which is likewise from East Borneo (Kong Kemoel), but the specimen described here differs by longer corollas and stamens, non-oviformous style-base, and narrow leaves. According to the description it is ap parently also very near M. javanus, but it is distinct by different shape, colour, and consistency of the leaves, the lack of black parts on the corolla, smaller bracts, and urceolate calyx.
Document typearticle
Download paperpdf document http://www.repository.naturalis.nl/document/565111