Go to Naturalis.nl

Search results

Record: oai:ARNO:524807

AuthorC.E.B. Bremekamp
TitleA new species of Ixora from Enggano (Sumatra)
JournalBlumea - Biodiversity, Evolution and Biogeography of Plants
Volume3
Year1938
Issue1
Pages106-107
ISSN0006-5196
AbstractIxora engganensis BREM., n. spec, ad sectionem Otobactrum et ad seriem Longitubarum pertinens, I. paludosae valde affinis, sed foliis acuminatis, basi obtusis, inflorescentia laxiore, corollae lobis longioribus et stylo longius exserto ab ea distinguenda.
Arbuscula. Rami veteriores cortice griseo-brunneo opaco, hand distincte fisso vestiti. Folia ordinaria petiolo 8—12 mm longo munita; lamina oblonga 9.5—16 cm longa et 3.5—6 cm lata, apice acuminata et mucronata, basi obtusa, herbacea, utrimque subopaca, costa basin versus impressa, nervis utroque latere costae 8—10 tenuioribus, venulis tenuissimis. Stipulae triangulares in aristam vagina longiorem exeuntes, axilla pilosae. Folia suprema brevius petiolata an subsessilia, ovato-oblonga, basi rotundata an subcordata. Inflorescentia laxe corymbosa, puberula, e floribus eirc. 75 composita. Pedunculus 9—12 cm longus, puberulus, internodio usque ad 2.5 cm longo foliis brevissime petiolatis, oblongis, usque ad 3 cm longis et 1 cm latis munito praecessus. Ramuli infimi 2.2—4.4 cm longi. Flores laterales triadum pedicellis 3 mm longis instruct; flores centrales sessiles. Bracteae angustissime triangulares; infimae 2 mm longae; aliae peripheriam versus gradatim breviores. Bracteolae 0.5 mm longae. Ovarium glabrum. Calyx tubo subnullo, lobis late triangularibus 0.5 mm longis. Corolla alba tubo 2.3 cm longo, extus intusque glabro, lobis lineari-oblongis 8.5 mm longis et 2 mm latis, utrimque glabris, acutis, reflexis, margine revolutis. Filamenta 2 mm; antherae 4 mm longae, acutissime exeuntes. Styli pars exserta stigmatibus 1.2 mm longis comprehensis 5 mm longa.
Document typearticle
Download paperpdf document http://www.repository.naturalis.nl/document/565225