Go to Naturalis.nl

Search results

Record: oai:ARNO:525075

AuthorS.J. van Ooststroom
TitleTwo new species of Merremia from Fiji, representatives of a new section, Wavula (Convolvulaceae)
JournalBlumea - Biodiversity, Evolution and Biogeography of Plants
Volume3
Year1939
Issue2
Pages263-266
ISSN0006-5196
AbstractScandens, ramis teretibus, fistulosis, laevibus, glabris, ad 5 mm diam.; foliis petiolatis, petiolo 5 cm longo, glabro vel praesertim parte superiore pilis nonnullis brevissimis appressis praedito, herbaceis, late ovatis vel orbicularibus, apice abrupte acuminatis vel cuspidatis, acumine acuto mucronulato, 1.5—2 cm longo, basi leviter cordatis, 11—12 cm longis, 10—11 cm latis, glabris vel basi superne ad insertionem petioli pilis nonnullis brevissimis praeditis; nervis primariis utrinque 9—10, curvatis, subtus prominentibus, secundariis pluribus subparallelis, tertiariis subtus reticulatis supra indistinctis; inflorescentiis axillaribus 15— 20 cm longis, pedunculis teretibus, glabris vel basi pilis nonnullis brevissimis praeditis, 10—13 cm longis, apice ramosis, ramis brevissimis 3—5 mm longis, ergo floribus ad apicem pedunculi subaggregatis subumbellatis; bracteis probabiliter minutis, mox deciduis, in specimine descripto non praestantibus; pedicellis 3—3.5 cm longis, glabris, longitudinaliter striatis vel subangulosis, apice sub calyce annulo crasso undulato praeditis; sepalis aequilongis vel exterioribus paullo brevioribus, membranaceis, intus glandulis punctiformibus praeditis, ad 12 mm longis (vel exterioribus 8—9 mm longis), exterioribus obovatis, apice rotundatis vel retusis, mucronulatis, interioribus plerumque latioribus obovatis vel late obovatis, retusis, mucronulatis; corolla alba, campanulata vel infundibuliforme, circ. 3 cm longa, limbo sublobato, glabra; filamentis brevibus, 5 mm supra basin corollae insertis, 5 mm longis, basi valde dilatatis, plus minusve papillosis, antheris 2.5 mm longis, glabris; ovario conico, glabro; stylo glabro, circ. 10 mm longo, stigmatibus globosis, papillosis.
FIJI ISLANDS, Vanua Levu, Mbua, southern slope of Mount Seatura, alt. 400 m, a high-climbing vine in dense forest, A. C. SMITH 1690, Apr. 27, 28, 1934, type in Herb. Leiden; dupl. in Herb. Bernice P. Bishop Museum and in Herb. New York Botanical Garden.
Document typearticle
Download paperpdf document http://www.repository.naturalis.nl/document/565494