Go to Naturalis.nl

Search results

Record: oai:ARNO:525186

AuthorJ.H. Kern
TitleFlorae Malseianae Precursores XXV. Notes on Malaysian and some S.E. Asian Cyperaceae VIII
JournalBlumea - Biodiversity, Evolution and Biogeography of Plants
Volume10
Year1960
Issue2
Pages635-651
ISSN0006-5196
Abstract1. Fimbristylis savannicola Kern, spec. nov. — Sect. Fuscae Ohwi. — Fig. 1.
Herba perennis, rhizomate lignoso brevissimo vaginis brunneis parce dissolutis circumdato. Culmi caespitosi, erecti, graciles sed firmuli, compressi, sulcati, dense puncticulati, glabri laevesque vel praesertim basin versus pilis albis patentibus antrorsisve pubescentes, 20—40 cm alti, 2/3— 1 mm crassi, ad basin incrassatam foliati. Folia erecta, rigida, setacea, canaliculato-conduplicata, apice abrupte acuminata, supra minute cellulosoreticulata, subtus costata, cinereo-viridia, pilis albis antrorsis dense pubescentia, ½—1 mm lata, laminis intus ad basin serie pilorum alborum a vagina separatis; vaginae striatae, cinnamomeae, antice membranaceae. Anthela subsimplex, densa, 1—2½ cm longa, 1—2 cm lata. Bracteae involucrales 3—5, setaceae, pubescentes, ima foliis consimilis, erecta, basi dilatata, inflorescentiam superans, 2—7 cm longa, ceterae multo breviores. Radii anthelae 3—6, breves, applanati, glabri vel pubescentes, denique patentes vel arcuato-reflexi, usque ad 1½ cm longi. Spiculae in apice radiorum (1—)2—6, dense aggregate, lanceolatae, valde compressae, acutiusculae, 2—4-florae, 4—5 mm longae, c. 2 mm latae. Rhachilla late alata. Glumae distiche dispositae, tenuiter membranaceae, erectae, ovatae, acuminatae, acutae, muticae, nervo medio prominente acute carinatae, fuscae, lateribus dilutioribus dense glanduloso-puncticulatis, 4—4½ mm longae, c. 2½, mm latae, inferiores 2 vacuae, minores, mucronulatae. Stamina 3, antheris linearibus, c. 2 mm longis, connectivo in appendicem brevem rubram laevem producto. Stylus tenuis, triquetrus, ad basin pyramidatoincrassatus, glaber, 3—3½ mm longus, stigmatibus 3 quam stylus brevioribus. Nux obovata, obtuse trigona, leviter tricostata, breviter stipitata, vix umbonulata, dense verruculosa, primo albida, denique straminea, c. 1 mm longa, 2/3 mm lata, cellulis extimis fere isodiametricis indistincte puncticulata.
Document typearticle
Download paperpdf document http://www.repository.naturalis.nl/document/565605