Go to Naturalis.nl

Search results

Record: oai:ARNO:525289

AuthorsH.J. Lam, D.A. Kerpel
TitleOn two new or noteworthy Sapotaceae from China
JournalBlumea - Biodiversity, Evolution and Biogeography of Plants
Volume3
Year1939
Issue2
Pages255-260
ISSN0006-5196
AbstractM. (sect. Dasyaulus) subquincuncialis H. J. LAM & D. A. KERPEL, nova species. — Fig. 1.
Arbor mediocris. Ramuli teretes, novelli griseo-fulvo-tomentosi. Stipulae subulatae, caducae, pubescentes, 0.2 cm longae. Folia subcoriacea, obovata, basi cuneata, apice breviter obtuseque acuminata vel rotundata vel rare paulo emarginata, 5—10 X 2.5—4.5 cm, subtus minute sparse adpresse ferrugineo-tomentosa, ultimatim glabrata; petioli graciles, supra sulcati, 1.3—2 cm longi; costa media subtus praecipue folii basi prominens, nervi seeundarii graciles, utrinque 11—14, angulo 65°— 75° de costa adscendentes; nervi tertiarii pergraciles, typo § Dasyauli, i. e. prope marginem laxe reticulati, prope costam uno vel nonnullis nervis secundariis brevibus adscendentibus. Flores solitarii vel bini in foliorum axillis; pedicelli graeiles, sub calyce paulo incrassati, griseofulvo-tomentosi, per anthesin 1.4—3, in fructu 2.5—3 (—3.5) cm longi; calyx 0.6—0.7 cm altus plerumque biserialis sepalis 2 exterioribus valvata vel aperta, inferioribus 2 imbricata, baud rare tamen 5-merus quasiquincuncialis; sepala ovata extus dense ferrugineo-villosa, intus paulo adpresse tomentosa, 0.5—0.63 cm longa, 0.4—0.5 cm lata; corolla glabra, 0.3 cm exserta, 0.6—0.7 cm longa, tubo infundibuliformi 0.15 cm alto, petalis 8 (an semper?) oblongis, 0.45—0.55 X 0.1—0.15 cm, apices versus angustatis obtusis; stamina 16 (an semper?) uniserialia, glabra, filamentis 0.1 cm longis, antheris lanceolatis acutis 0.25 X 0.1 cm, basidorsifixis, extrorsis; ovarium subglobosum 0.1—0.2 cm diam., 0.1— 0-13 cm altum, cum styli basi hispido-pilosum, (6—) 7-loculatum, in stylum 0.8 cm longum subulatum, supra glabrum contractum. Fructus calyce persistente, i. s. ferrugineo-tomentosus, ovatus, apice in stylum persistentem 0.8—1.2 cm longum subabrupte contractus, 2—2.5 cm longus, circ. 1.3 cm diam.; semen (unum tantum vidimus) testa brunnea nitida, 1.2 X 0.5 cm, cicatrice longa angustaque; embryo ignotum.
Document typearticle
Download paperpdf document http://www.repository.naturalis.nl/document/565708