Go to Naturalis.nl

Search results

Record: oai:ARNO:525348

AuthorJ.J. Smith
TitleComplementary and emendatory descriptions of Orchid species
JournalBlumea - Biodiversity, Evolution and Biogeography of Plants
Volume5
Year1945
Issue3
Pages709-763
ISSN0006-5196
AbstractNeuwiedia (sect. Euneuwiedia) Griffithii Rehb.f. Xenia Orch. II (1874), 215; Rolfe in Journ. Linn. Soc. XXV (1890), 235, 241, t. XLVIII, fig. 2—9; in Orch. Rev. II (1894), 276; IV (1896), 329; Hook. f. Fl. Br. Ind. VI (1890), 176; in Bot. Mag. CXXI (1895), t. 7425; Krzl. Orch. I (1897), 4; Pfitz. in Pflanzenr. IV. 50 (1903), 5; Ridl. in Journ. Linn. Soc. XXXII (1896), 416; Mat. Fl. Mal. Penins. I (1907), 231; Fl. Mal. Penins. IV (1924), 296.
Planta in genere parva. Caulis erectus, rigidus, teres, dilute viridis, c. 14 cm longus, 0.63 cm diam., c. 10-folius. Folia erecto-patentia, recurva, lanceolata, sensim longe et acutissime acuminata, basi acuta sensim in petioluin contracta, plicaita, nervis c. 7 subtus prominentibus, nervis tenuioribus alternantibus, papyracea, utrinque nitidule viridia, c. 18.5— 22 cm longa, 4—5 cm lata, summa minora; petiolus latus, canaliculatus, 3-costatus, cum vagina tubulosa antice basi excepta rumpente c. 5.5—6.5 cm longus. Inflorescentia erecta, foliis multo brevior, subdense multiflora, cylindrica, pedunculo hirtello, atroviridi, c. 4 cm longo, nonnullis vaginulis in bracteas vergentibus donato, rachide angulato-cylindrica, patentissime hirtella, atroviridi, c. 6.5 cm longa. Bracteae patentes, incurvulae, e basi ovata sensim longe subulato-acuminatae, anguste obtusae, basi rachidem semiamplectentes, praesertim basi concavae, dorso et margine hirtellae, 3-nerviae, virides, ad c. 1.4 cm longae, superiores minores. Flores quaquaversi, parvuli, patentes, nutantes, sepalis dorso patentissime superne patenter strigillosis petalisque conniventibus, concavis, tenuibus, albis, pallide flavescenti-apiculatis. Sepalum dorsale ellipticum, apiculo tereti strigilloso, valde concavum, totum c. 0.83 cm longum, apiculo 0.05 cm, 0.4 cm latum. Sepala lateralia oblique ovato-elliptiea, apice cucullatoobtusa cum apiculo recto tereti-subulato strigilloso 0.08 cm longo, concava, costa media dorso convexo-incrassata, tota c. 0.87 cm longa, 0.375 cm lata. Petala late elliptico-obovata, obtusa, apice vix cucullata, basi margine antico vix unguiculato-contraeta, concava, costa media dorso valde incrassata strigosaque apice in apiculum brevem producta in praefloratione inter sepala prominente, c. 0.8 cm longa, 0.525 cm lata. Labellum a gynostemio subrectangule patens et recurvulum, supra basin obtusangule incurvum, stigma paululum superans, valde concavum, explanatum cuneato-angulato-obovatum, apice cucullato-obtusissimum, ungue cuneato excepto leviter crispulum et erosulum, basi intus valde convexoincrassatum, costa media dorso valde prominente et strigosa apice in apiculum incurvulum teretem hirtellum producta, fere 0.8 cm longum, mucrone 0.05 cm longo, 0.6 cm latum. Gynostemium totum c. 0.62 cm, usque ad apicem antherarum 0.4 cm longum. Stamina 3, glabra, inferne cum stylo in columnam rotundato-trigonam supra subtusque 2-sulcatum, c. 0.13 cm longam connata, superne divergentia, filamenti dorsalis pars libera a dorso compressa, oblonga, vix flavescenti-alba, c. 0.1 cm longa; filainentorum lateralium pars libera dorsali similis, 0.13 cm longa; antherae conniventes, fere basifixae, introrsae, praesertim dorsalis valde incurvae, cordatae, apicem versus paululum angustatae, late obtusae, lobis basilaribus obtusis, dorso valde convexae cum sulco levi longitudinali, crassae, vix flaveseenti-albae, dorsalis fere c. 2 cm longa, 0.14 cm lata, laterales bene 0.2 cm longae, 0.175 cm latae. Stylus undatus, teres, leviter clavatus, apice (stigmate) obtusus et papillosus, albus, basi dilute. sulphureus, totus c. 0.6 cm, parte libera 0.525 cm longus. Ovarium pedieellatum curvulum, rotundato-trigonum, patentissime strigillosum, pedicello apicem versus incrassato, pallide viridi, c. 0.33 cm longo, ovario trigono-ellipsoideo, viridi, c. 0.4 cm longo, fere 0.3 cm diam., apice in rostrum apice obliquum pallide viride dorso c. 0.275 cm longum contractum.
Document typearticle
Download paperpdf document http://www.repository.naturalis.nl/document/565767