Go to Naturalis.nl

Search results

Record: oai:ARNO:525825

AuthorJ.J. Smith
TitleAn interesting new Bulbophyllum
JournalBlumea - Biodiversity, Evolution and Biogeography of Plants
Volume1
Year1935
Issue2
Pages320-322
ISSN0006-5196
AbstractBulbophyllum (sect. Cirrhopetalum) Jacobsonii J. J. S. n. sp. — Rhizoma repens, teres. Pseudobulbi remoti, oblique ovoidei, manifesto quadranguli cum lateribus concavis, 1.8 cm longi, 0.75 et 0.95 cm diam., 1-folii. Folium lanceolatum, apice recurvulum, basi brevissime conduplicato-petiolatoacuminatum, eosta media supra sulcata subtus leviter obtuse prominente, carnosocoriaceum, 9.5 cm longum, 2.9 cm latum. Inflorescentia c basi pseudobulbi, adscendens, folio paulo brevior, subumbellata, c. 4-flora, pedunculo tenui, tereti, apicem versus sensim leviter incrassato, bene 10 cm longo, basi nonnullis vaginalis tubulosis, infra medium vaginula magnam partem tubulosa subulato-apiculata 0.75 cm longa donato. Bracteae convolutae, inexpansae subulatae, expansae lanceolatotriangulae, usque 0.8 cm longae. Flores conspicui. Sepalum dorsale valde concavum, expansum suborbiculare, brevissime abrupte acuminatum, acutum, basi latum, praesertim versus apicem dense minute conico-papilloso-ciliolatum, 5-nervium, c. 1 cm longum, 0.75 cm latum. Sepala lateralia pedi gynostemii inserta, elongata, marginibus proximis valde incurvis inferne longitudine c. 1.8 cm conglutinata et plicam introrsam alte cariniformem formantia ceterum libera, marginibus exterioribus basi longitudine c. 0.6 cm liberis fenestram formantibus deinde incurvis et omnino conglutinatis laciniam magnam partem convexam formantia, marginibus angustissime tegentia, oblique linearia, apice deficiente, basi leviter contracta, 5-nervia, 10 cm superantia, expansa una 0.73 cm lata. Petala, parva, verticalia, porrecta, oblique subquingulari-elliptica, obtusa, bene dimidio superiore appendicibus (c. 27) clavatis obtusis basi brevissima filiformi excepta papillis patentissimis obtusis dense vestitis basin versus decrescentibus fimbriata, 3-nervia, 0.35 cm longa, fere 0.3 cm lata, absque fimbriis 0.225 cm longa, 0.175 cm lata, fimbriis usque 0.15 cm longis. Labellum parvum, mobile, subrectum, 2/5, partibus superioribus vix obtusangule recurvum, carnosum, glabrum, supra visum anguste triangulum, parte mediana longitudinaliter convexa basi abrupte humili, margine angusto patente basin versus dilatato, marginibus apice recurvulis paululum acuminatum, satis acutum, subtus crasse carinatum cum canalicula, basi truncatum, 0.3 cm longum, 0.12 cm latum. Gynostemium breve, crassum, leviter lateraliter compressum, marginibus obtusangule dilatatis, 0.2 cm longum, clinandrio alte excavato, pariete postico recurvulo truncato, auriculis porrectis clinandrium bene superantibus, oblique lanceolatis, setiformi-acuminatis. Anthera alte cucullata, supra visa subobovata, apice rotundata, basi leviter emarginata, connectivo valde incrassato celluloso-papilloso, 0.12 cm longa. Pes gynostemii cum ovario angulum obtusum faciens, incurvus, oblongus, truncatus, carnosus, canaliculatus, apice a sepalis lateralibus liber, 0.2 cm longus. Ovarium obconicum, 6-sulcatum, 0.23 cm longum, cum pedicello multo tenuiore 0.2 cm longo clavatum, minute furfuraceopunctatum.
Sumatra: West coast, Soengai Dareh, 1000 m. (A. V. THEUNISSEN, August 1924, cult, in Hort. E. JACOBSON sub n. 2202 et in Hort. Bog. sub n. 933. II. 11).
Document typearticle
Download paperpdf document http://www.repository.naturalis.nl/document/566245