Go to Naturalis.nl

Search results

Record: oai:ARNO:525983

AuthorJ.J. Smith
TitleOrchidaceae novae malayenses XVII
JournalBlumea - Biodiversity, Evolution and Biogeography of Plants
Volume5
Year1943
Issue2
Pages297-315
ISSN0006-5196
AbstractPlanta florens 62—72 cm alta. Caulis inferne vaginatus, ceterum foliatus. Folia c. 8, lineari-lanceolata ad linearia, breviter acuminata ad sensim acutata, acuta, sicco membranacea, 12.5—14 cm longa, 1.8—1.1 cm lata, superiora decrescentia et sensim in bracteas vergentia; vaginae inferiores longe tubulosae, superiores 0. Inflorescentia sublaxe vel subdense multiflora, glabra, rachide 12—18 cm longa. Bracteae majusculae, oblongo-ovatae, sensim longe acuminatae, acutae, concavae, c. 2.4 cm longae, 0.8 cm latae. Flores erecto-patentes, inferiores c. 2.3 cm longi. Sepalum dorsale cum petalis galeiforme, ellipticum, vix ovatum, apice leviter contractum, obtusum, basi vix contractum, coneavum, 3-nervium, costa media dorso prominula, c. 0.8 cm longum, 0.4 cm latum. Sepala lateralia oblique elliptica, leviter sigmoidea, apice contracta obtusa et irregulariter marginata (minute crenulata), basi contracta, concava, 3-nervia, c. 0.85 cm longa, 0.35 cm lata. Petala oblique oblonga, margine interiore leviter sigmoidea, paulo inaequilatera praesertim versus basin, obtusa, 2-nervia, c. 0.75 cm longa, 0.25 cm lata. Labellum 3-partitum, calcaratum, usque ad apicem laciniae intermediae 1 cm longum, lamina reflexa, ungue gynostemio adpresso costulis 3 longitudinalibus convexis instructo bene 0.1 cm longo, laciniis lateralibus patentibus cum lacinia intermedia angulum acutum facientibus bene 0.7 cm longis ex ungue late lineari 0.24 cm longo dilatatis et 3/5— 2/3, partibus superioribus extus in lacinulas c. 7 inaequales patentes lineares 0.14—0.38 cm longas partitis, lacinia intermedia recta lineari anguste obtusa 0.65 cm longa, 0.075 cm lata; calcar dependens, rectum, clavatum, dimidio superiore inflato, 1.65 cm longum. Gynostemium usque ad apicem processuum stigmaticorum c. 0.53 cm metiens, connectivo hippocrepidiformi, thecis longe remotis subovalibus, canalibus thecas superantibus incurvis linearibus, auriculis parvis. Proeessus stigmatici porrecti, canales superantes, apice recurvi, oblongi, falcati, subacuti. Ovarium pedicellatum.
Bali: Goenoeng Agoeng, southern slope, 1500—2000 m, grass-fields, common (C. G. G. J. van Steenis n. 7790, type, in Herb. Buitenz. and Leiden, 6 April 1936; “odour of hyacinths”).
Document typearticle
Download paperpdf document http://www.repository.naturalis.nl/document/566403