Go to Naturalis.nl

Search results

Record: oai:ARNO:526360

AuthorP. Jansen
TitleEragrostis Henrardii, nov. spec
JournalBlumea. Supplement
Volume3
Year1946
Issue1
Pages42-43
ISSN0373-4293
AbstractPerennis, innovationibus extravaginalibus. Caulis usque ad 80 cm altus, erectus vel nodo infimo radicans et geniculato-adscendens, usque ad apicem paniculae pilosus, pilis albis, usque ad 3 mm longis, e tuberculis emergentibus. Vaginae arcte appressae, internodiis breviores, hispidae, pilis e tuberculis emergentibus, albis, usque ad 4 mm longis, marginibus oris vaginarum stellato-patentibus. Ligula verticilla pilorum consistens. Folia caulina subtus ad basin pilis e tuberculis emergentibus munita, ceterum glabra ut supra; folia infima 2—3 dm longa, complicata vel plana et usque ad 4 mm lata, nervis tenuioribus ac crassioribus alternantibus, folia innovationum omnia angusta, complicata et apicem versus convoluta. Panicula erecta, pyramidalis, per anthesin ac postea patens, usque ad 20 cm longa vel paulo longior; rhachis pilis longis albis patentibus barbatis. Semiverticilla infima e ramis usque ad 8, 6—8 cm longis, composita. Apicem versus numerus et longitudo ramorum sensim decrescunt; hi rami glabri; initium ramificationis secundariae supra partem tertiam infimam; rami secundarii spiculis breviter pedicellatis sparse praediti. Spiculae plumbeo-griseae, lineares, 5—10-florae, quae 7 flores gerunt, 6 mm longae et ½—¾ mm latae. Glumae tenuiter membranaceae; gluma inferior 1 mm longa, acuta; gluma superior 1½ mm longa, obtusiuscula; ambae nervis inconspicius et mox deciduae. Rhachilla glabra, internodiis sublongis, floribus plus minusve remotis. Lemma 1½ mm longa a latere visa linearis, acuta, debilis, margine angusto membranaceo; nervis lateralibus lumine reflecto inconspicuis. Palea elliptica, lemma aequilonga.
I found this new species among a series of unicae, bought from K. Dinter and collected by him in 1912 in South-West-Africa (No. 2572, Grassteppe at Okahandja); type specimen in Herb. Lugd.-Bat.
Document typearticle
Download paperpdf document http://www.repository.naturalis.nl/document/566780