Go to Naturalis.nl

Search results

Record: oai:ARNO:526373

AuthorLucy Chippindall
TitleContributions to the grass flora of Africa
JournalBlumea. Supplement
Volume3
Year1946
Issue1
Pages25-41
ISSN0373-4293
AbstractUrelytrum Henrardii Chippindall sp. nov.; ab U. agropyroidei Hack., cui e descriptione affine, culmis gracilibus, foliorum laminis non hirsutis, longe attenuatis, longioribus, racemis flavido-viridibus, spicularum sessilium gluma inferiore 5-nervi, arista breviore distinguendum — Fig. 1.
Gramen perenne caespitosum, usque ad 92 cm altum. Culmi erecti, simplices, graciles, pauci-nodes, glabri, racemos versus asperuli. Folia plerumque basalia; vaginae internodiis longiores, sublaxae, striatae, apicem versus carinatae, basales glabrae laevesque, superiores pilis patulis laxe pilosae, ore villoso-barbatae; ligulae scariosae, rotundato-obtusae, 0.8—1.25 mm longae; laminae lineares, apice tenuiter setaceae, planae vel leviter conduplicatae, usque ad 38 cm longae, 3—3.8 mm latae, marginibus scabridis, costis asperulis, pone ligulam pilis longis exceptis glabrae. Racemi ad culmi apicem solitarii, stricti, fragiles, subcylindrici, fere glabri, flavidi vel pallide flavido-virides, saltem 16 cm longi; articuli rhacheos compressi, infimo usque ad 2 cm longo, scaberuli, margine uno superne rigide ciliati, appendice membranacea inaequaliter dentata ciliolata; pedicelli articulis similes, sed appendice minore. Spiculae sessiles biflorae, anguste lanceolato-oblongae, 7.5—8.2 mm longae (callo excluso); callus crassus, rotundato-obtusus, basi barbatus. Glumae subaequales, minute punctatae; inferior spiculam aequans, coriacea, marginibus hyalinis, explanata lanceolata, subconvexa, subacuta, 5-nervis, dorso apicem versus parce spinuloso-ciliata, superne bicarnata, carinis angustissime alatis, alis spinuloso-ciliatis; superior inferiore paulo brevior, firme membranacea, marginibus hyalinis apice minute ciliolata, lanceolata, acuta, 3-nervis, superne carinata, carina anguste alata, ala spinuloso-ciliata. Anthoecium inferum ♂: lemma tenuiter hyalinum, lanceolato-ovatum, 6—6.5 mm longum, 2-nerve, minute bidentatum, marginibus apicem versus minute ciliolatum; palea lemmati similis sed angustior et paulo longior; antherae 3 mm longae; lodiculae glabrae. Anthoecium superum ♀: lemma lemmati anthoecii inferi simile sed 3-nerve, apice latius; palea angustior. Spiculae pedicellatae illis sessilibus absimiles, neutrae, ad glumas lemmaque redactae, sine arista 2—2.75 mm longae. Glumae coriaceae, marginibus hyalinis superne ciliolatae, minute punctatae; inferior spiculae aequilonga, lanceolata, 5-nervis, ad carinam superne angustissime alata, ala spinulosociliata, in aristam scabridam 9—12.5 mm longam excurrente; superior inferiore paulo longior, apice integra, obtusa, superne carinata, carina anguste alata, ala spinuloso-ciliata, obscure 5-nervis. Lemma tenuiter hyalinum, parvum.
Document typearticle
Download paperpdf document http://www.repository.naturalis.nl/document/566793