Go to Naturalis.nl

Search results

Record: oai:ARNO:526375

AuthorJ. van Borssum Waalkes
TitleNotes on Malaysian Malvaceae II. A new Thespesia species from New Guinea
JournalBlumea. Supplement
Volume4
Year1958
Issue1
Pages154-157
ISSN0373-4293
AbstractThespesia patellifera Borss., nov. spec. — Arbor altior. Ramuli subangulares, denique teretes, puberuli pilis stellatis minutissimis, glabrescentes, lenticulis minutis dispersis ornati. Stipulae appressae vel patentes, late ovatae, apice acutae, subconcavae, coriaceae, puberulae pilis stellatis minutissimis, deciduae. Petiolus longior, sed plerumque lamina brevior, robustior, pilis stellatis minutissimis vestitus, glabrescens. Lamina coriacea, ovata vel latissime elliptica, basi paulum cordata vel rotundata, apice breviter obtuse acuminata, margine integra, basi 5-nervata; costa validissima, ad apicem percurrens, sine nectario; nervi laterales 3—5, sicut nervi basales ceteri erecto-patentes, recti sed prope marginem sursum curvati et in venis ramosi; lamina in pagina superiore glabra, in pagina inferiore pilis stellatis minutissimis dispersis vestita, glabreseens. Flores solitarii in axillis superioribus. Pedunculus brevior, teres, paulum infra apicem articulatus, supra articulum subite incrassatus in discum obconicum, pili stellatus minutissimis dense vestitus, glabreseens. Epicalycis segmenta probabiliter circa 3, in speciminibus typi caduca. Calyx coriaceus, patelliformis, integer (sine dentibus vel segmentibus), extus pilis stellatis minutissimis dense ornatus, intus pilis simplicibus appressis et pilis stellatis minutis praeditus. Petala obovata, ad basin angustata, apice rotundata, margine crenata, in parte inferiore crassa, in parte superiore membranacea, extus ad basin pilis stellatis dense vestita, intus subglabra. Columna staminalis petalis brevior, ab ima basi usque ad apicem stamina gerens, glabra. Ovarium late pyriforme, acuminatum, velutinum pilis stellatis minutissimis, 10-loculare; ovula circa 2 per locu; stylus brevis, sulcatus, pilis stellatis vestitus; stigma clavatum, 5-sulcatum. Pedunculus post anthesim paulum elongatus et incrassatus. Calyx vehementer amplificatus, fructum non anguste involvens sed ab eo separatus. Fructus probaliter siccus et non dehiscens, subapplanato-globosus, extus velutinus pilis stellatis minutissimis; fructus immaturus 10-locularis, seminibus 1—2 per locu — Fig. 2. Holotype: N.G.F. 1277 (LAE).
Document typearticle
Download paperpdf document http://www.repository.naturalis.nl/document/566795