Go to Naturalis.nl

Search results

Record: oai:ARNO:526379

AuthorJ.Th. Henrard
TitleTwo new grasses
JournalBlumea. Supplement
Volume1
Year1937
Issue1
Pages229-231
ISSN0373-4293
AbstractPennisetum sagittatum HENR. nov. spec. — Perenne. Culmi erecti, superne ramosi, ramis implicatis, plus quam 1 m alti, teretes, inferne circa 1 cm crassi, glaberrimi, minute striatuli, straminei, internodia superne violascentia, culmi apicem versus plus minusve angulati, nodi tumidi nigrescentes; vaginae compressae, internodiis breviores, striatae, inferiores sparse pilosae, pilis e basi tuberculato nigro, hiantes, mox a culmo solutae, superne sensim angustatae involutae, sensim in petolium longum attenuatae et loco ligularum in auriculis ad 4 mm longis productae, ligula breviter ciliata; petiolus foliorum longitudine varians, petioli inferiores saltem ad 10 cm longi, superiores sensim decrescentes, summi brevissimi vel nulli et tunc folia sessilia, compressi, 1.5 mm crassi, superne canaliculati; laminae inferiores foliorum petiolatorum valde sagittatae, lobis ad 2.5 cm longis, obtusis, apice incrassatis, nervis sigmoideis, ut in figura demonstravit, laminae propriae inferiores e basi plus quam 1 cm lati, sensim late lanceolatae, circa 25 cm longae, in medio circa 2.5 cm latae, superne sensim angustatae et longe setaceo-acuminatae, multinervosae, supra virides, nervo mediano lato stramineo praeditae, glabrae, subtus pallide glaueae, minute adpresse puberulae, laminae superiores sensim decrescentes, summae haud sagittatae sed e basi rotundato lineari-lanceolatae, eae ramorum 6—8 cm longae, 1 cm vel minus latae. Inflorescentiae e ramorum lateralium erumpentes longe tenuiter pedunculatae, pedunculo subangulato striato, vix ½ mm crasso, panicula subsimplex, angusta, ad 6 cm longa cum spiculis vix 5 mm lata, rhachis angulosus, subflexuosus, spiculae solitariae vel subbinae, sessiles, a basi setis paucis gerentes, setae scabrae, spiculis aequilongae. Spiculae circa 4 mm vel paulo plus longae, circ. 1 mm latae, lineari-lanceolatae, valde asperulae, gluma Ia uninervia, triangulari-rhomboidea vix 1 mm longa, hyalina, gluma IIda spiculam circa 2/3 aequans, sub-7-nervis, nervis parallelis, lateralibus haud percurrentibus, gluma IIIa (lemma sterilis) valde asperula, 5-nervia, spiculam aequans, subobtusa apice angustata et leviter emarginata, in axilla epaleata vel paleam lineari-lanceolatam circa 2 mm longam 3 nervatam inferne glabram superne puberulam fovens, gluma IVa (lemma fertilis) 3-nervata vel leviter 5-nervata, nervis duabus minutis intermixtis, longitudine spiculam, inferne glabra, superne asperula, apice angustata leviter subinvoluta, palea aequilonga, antherae 3 cum filamentis brevissimis circa 2 mm longae, sagittatae. Caryopsis ignota.
Bolivia. La Florida (Sur Jungas) 1700 m. s. m. planta perennis 2— 3 m altitudine. 4 fébr. 1932 leg. L. R. PARODI no. 10069. Typus speciei in Herb. Lugd. Bat. sub no. 933.48—180.
Document typearticle
Download paperpdf document http://www.repository.naturalis.nl/document/566799