Go to Naturalis.nl

Search results

Record: oai:ARNO:532245

AuthorR.A. Maas Geesteranus
TitleA new clavicorona
JournalPersoonia - Molecular Phylogeny and Evolution of Fungi
Volume8
Year1975
Issue2
Pages213-215
ISSN0031-5850
AbstractBasidiomata circa 20 mm alta, caespitosa, basi vel media altitudine ramosa. Rami 1 mm lati, sursum tubae more dilatati usque ad 2 mm, recti vel curvati, infra cylindracei, supra depressi vel infundibuliformes, interdum uno latere profunde fissi, itaque marginibus involutis vel cochleares, labro revoluto, integro vel varie inciso, intus laevi, extus costato-venosi, glabri, subnitentes, avellanei vel badii, sursum nigrescentes. Stipes vix evolutus, mycelio basali ortus. Caro albida, odore saporeque ignotis.
Hyphae 3.5-11.5 μm latae, subinflatae, parietibus tenuibus vel modice incrassatis instructae, anastomosantes, ramosae, septatae, fibulis munitae; hyphae materia oleosa replatae 2.5-6.5 μm latae. Basidia 27-32X5.4-6.3 μm (matura non visa), clavata, fibulata, quadrispora, sterigmatibus 3.6-4.5 μm longis. Sporae 4.3-4.9 X 3.6-4.3 μm, late ellipsoideae vel subglobosae, pariete modice incrassato praeditae, aculeis minutis sat numerosis asperulatae, hyalinae, amyloideae, apiculo obliquo instructae. Cystidia haud visa. Gloeocystidia 2.7- 4.5 μm lata, apice geniculata, cylindracea vel fusiformia. Chlamydosporae usque ad 10 μm latae, ramorum parte inferiore ortae, numerosae, vulgo terminales, obclavatae vel oblageniformes, interdum papillatae, pariete valde incrassato instructae.
Document typearticle
Download paperpdf document http://www.repository.naturalis.nl/document/570071