Go to Naturalis.nl

Search results

Record: oai:ARNO:534735

AuthorJ.J. Swart
TitleNovitates Burseracearum II
JournalMededelingen van het Botanisch Museum en Herbarium van de Rijksuniversiteit te Utrecht
Volume110
Year1952
Issue1
Pages244-249
ISSN2352-5754
AbstractProtium Bangii Swart n. sp. Arbor. Ramuli satis robusti teretes striati fuscescentes lenticellis ellipticis sparsis. Folia 2-juga circ. 15 cm longa ubique glabra juvenilia pilis nonnullis munita, petiolis semiteretibus basi subincrassatis 3,5 cm longis, interjugis teretibus supra carinatis 2 cm longis, petiolulis foliolorum lateralium semiteretibus subalatis 2—3 mm longis sed terminalibus teretibus carinatis 15 mm longis, foliolis elliptico-oblongis subovatis apicem versus valde angustatis 8 cm longis 3,75 cm latis lateralibus leviter asymmetricis basalibus in super brevioribus, omnibus apicem versus gradatim acuminatis, acumine attenuato 7,5 mm longo 5 mm lato, basi late cuneata vel rotundata, margine integro, pergamentaceis laevibus, nervis secundariis utrinque circ. 12 apicem versus prope marginem conjunctis, nervis primariis supra sulcatis infra cum sec. et tert. prominentibus. Inflorescentiae axillares pauciramosae floribus satis numerosis compositae, rhachibus teretibus sparse puberulis, pedunculis usque ad 9 cm longis, ramulis sec. ad 3 cm, tert. ad 0,5 cm longis. Pedicelli teretes 0,5—1 mm longi cum bracteis bracteolisque late triangularibus 0,5 mm longis calycibusque sparse puberuli. Flores 5-meri 3 mm longi. Calyx late cupuliformis circ. 1 mm alta, lobis triangularibus obtusis tubo aequilongis. Petala oblongo-ovata inflexo-apiculata glabra. Stamina 10, filamentis subulatis 2 mm longis, antheris oblongis 0,5 mm longis. Discus annularis 10-lobis 0,5 mm altus glaber. Pistillum glabrum 1,5 mm altum basi disco cinctum ex ovario ovoideo circ. 1 mm alto, stylo brevissimo et stigmate 5-lobo compositum. Typus: Bang 2370 in U.S. Nat. Herb. 1380537.
Distributio: Bolivia, dept. La Paz, flum. Yungas, Coroico, Bang 2370 (Aug. 1894, flor.).
Document typearticle
Download paperpdf document http://www.repository.naturalis.nl/document/572301