Go to Naturalis.nl

Search results

Record: oai:ARNO:534788

AuthorAlberta M.W. Mennega
TitleA new species of Roupala (proteaceae) in Suriname
JournalMededelingen van het Botanisch Museum en Herbarium van de Rijksuniversiteit te Utrecht
Volume266
Year1967
Issue1
Pages334-335
ISSN2352-5754
AbstractArbor 8 m alta, altitudine pectoris 20 cm diam.; ramuli teretes, glabri. Folia coriacea, glabra, plana, late elliptica vel late obovata, apice obtusa, rotundata vel subacuminata, basi attenuata et in petiolum decurrentia, 9-12 cm longa, 5-7½ cm lata, statu sicco supra viridia, leviter nitida, infra olivacea, opaca, marginibus subrevolutis, integris; costa et nervi primarii utraque facie prominentes, nervi primarii infimi tenues, inconspicui, spatio brevi margine paralleli, ii paris secundi costae paralleli et valde proximi supra basin folii, tum divergentes sub angulo 30°, plus minusve recti inter costam et marginem et 1-1½ cm a margine remoti, nervis primariis paris tertii coniuncta in parte tertia superiore laminae; nervi primarii tenuiores singuli vel plures primariis maioribus intercalati; venae secundariae leves, paucae, ad marginem et apicem laminae arcuatim coniunctae, rete supra occulto, infra minime claro; petiolus 1-2 cm longus, 2 mm crassus.
Inflorescentiae axillares, 10-14 cm longae; rhachis glabra; flores geminati; pedicellus communis perbrevis, pedicellus communis cum individuali 4-4½ mm longus, glaber; bracteae minimae, triangulares mox deciduae; alabastra cylindrica, apice clavata, lutea, 8-9 mm longa; lobi perianthii glabri, crassi, apice leviter excavati, 8-9 mm longi, 1 mm lati, anthesi recurvati, pallide flavo virides; filamenta brevissima, lata, parte superiore loborum perianthii affixa; antherae 2.6 mm longae; ovarium brevissime et adpresse fusco-pilosum, 2 mm altum, sensim in stylum protractum; stylus apice leviter clavatus, stigmate terminali; glandulae disci quaternae liberae, crassae, subglobosae, 0.4 mm altae et latae. Fructus ignotus.
Document typearticle
Download paperpdf document http://www.repository.naturalis.nl/document/572354