Go to Naturalis.nl

Search results

Record: oai:ARNO:534861

AuthorH. Uittien
TitleCyperaceae surinamenses novae vel criticae
JournalMededelingen van het Botanisch Museum en Herbarium van de Rijksuniversiteit te Utrecht
Volume6
Year1933
Issue1
Pages23-29
ISSN2352-5754
AbstractCyperus ruderalis Uitt. nov. spec.
Annuus, viridis, culmis caespitosis, complanatis, raro trigonis, striatis, apicem versus modice setulosis, 6—10 cm longis, 1—1,5 mm latis, basi 0—2-foliatis. Foliis culmo multo brevioribus vel subaequilongis, 1,5—2,5 mm latis. Umbella simplex vel interdum mediocriter composita, 4—11-radiata, radiis 2,5 (0—3) cm longis, involucri foliis quattuor, uno usque ad 7 cm longo, secundo umbellam superante, tertio subaequante, quarto multo minore. Spiculis 2—3 mm, fructiferis usque ad 5 mm longis, 1,5 vel basi 2 mm latis, turgidis, densissime 10—30-fasciculatis, involucelli foliis squamiformibus ovatis vel oblongis, concavis, subcarinatis, carina setulosa, obtusis vel acutis, multinerviis, margine membranaceis, spiculis aequilongis. Rhachilla lata, flaccida, foveolata, exalata. Glumae dense imbricatae, patentes, late triangulares vel circulares, apice rotundatae, obtusissimae, nervo vix dorso excurrente, concavae, hand carinatae, virides, margine pellucidae, sub-3-nerviae, 1 mm longae. Stamen unicum, anthera oblonga, obtuse mucronata. Nux obovato-ellipsoidea, trigona, mucronata dimidio glumae aequilonga. Stylus nuce aequilongus ramis tribus e gluma exsertis.
Document typearticle
Download paperpdf document http://www.repository.naturalis.nl/document/572428