Go to Naturalis.nl

Search results

Record: oai:ARNO:534961

AuthorH. Uittien
TitleParamapania, genus Novum asiaticum Cyperacearum
JournalMededelingen van het Botanisch Museum en Herbarium van de Rijksuniversiteit te Utrecht
Volume16
Year1935
Issue1
Pages184-192
ISSN2352-5754
AbstractGenera Mapania, Hypolytrum, Thoracostachyum valde cognata sunt. Quamvis enim adhuc diversa sit botanicorum sententia de structura florum huius tribus morphologice interpretanda, de hac re omnes consentiunt, squamellas laterales binas generis Hypolytri, sive sepala sive glumas floriferas vocandas, squamellis exterioribus Mapaniae et Thoracostachyi homologas esse. F. Pax solum, qui cum nonnullis aliis auctoribus Thoracostachyum cum Mapania iungendo systema Benthamianum et Hookerianum secutus est, tertium genus, cui solo flores bisexuales ascribit, longe disiunxit. Conspectus generum usitatus ut in Hook. f., Fl. Brit. Ind. VI, p. 586, ubi C. B. Clarke Cyperaceas disposuit, ita fert: A. Spicula capitata .............................. Mapania B. Spicula corymboso-paniculata. 1. Stylus bifidus ...................... Hypolytrum. 2. Stylus trifidus ................. Thoracostachyum.
Hic conspectus autem numero specierum cognitarum sensim augente quibusdam vitiis laborare apparet. Corymbos a capitibus diiudicare non semper facile. Discrimen a numero styli ramorum sumptum incertum, quia in eodem genere sicut in Scirpo et in Carice, quin etiam in eadem specie, saepe mutari cernitur. Praeterea speciebus spicula singula praeditis nullum genus hospitium praebere videtur.
Document typearticle
Download paperpdf document http://www.repository.naturalis.nl/document/572532