Go to Naturalis.nl

Search results

Record: oai:ARNO:534975

AuthorN.E. Nannenga-Bremekamp
TitleNotes on Myxomycetes III. A new species from Suriname
JournalMededelingen van het Botanisch Museum en Herbarium van de Rijksuniversiteit te Utrecht
Volume169
Year1960
Issue1
Pages54-55
ISSN2352-5754
AbstractPhysarum mennegae nov. spec. maxime ut Ph. penetrale Martin, sed sporangiis subglobosis, non distincte elongatis, stipite luteolo, non rubro, concretionibus calcareis albis, non luteis, capillitio minus denso et non persistente, sporis majoribus ab eo recedens; typus: 945 in collectione auctoris, lectus a Dr. A. M. W. Mennega in Guiana Batavorum Centrali.
Sporangia gregaria, stipitata, e hypothallo orbiculari parvo orientia, altitudine 1 mm non excedentia. Hypothallus decolor, translucens. Stipes sporangio fere aequilongus vel eo paulo longior, fragilis, pallide luteolus, translucens, lucem orientem versus visus luteus, interdum paulo in sporangii cavitatem productus. Sporangium subglobosum, circ. 0.5 mm diam., brunneum; peridium sine concretionibus calcareis, tenue, translucens, cum lucem orientem versus visum est decolor, irregulariter dehiscens; capillitium laxius, e filamentis gracilibus, hyalinis, in reticulum connectis compositum; filamenta nodis calcareis albis, nunc globosis, nunc ramificatis instructa. Sporae subglobosae, 7-8 ยต diam., per saturam saturate brunneae, lucem orientem versus visae pallide violaceo-brunneae, minutissime verruculosae, verruculis per greges conjunctis. Plasmodium ignotum.
Document typearticle
Download paperpdf document http://www.repository.naturalis.nl/document/572546