Go to Naturalis.nl

Search results

Record: oai:ARNO:535025

AuthorH. Uittien
TitlePrincipina, genus novum cyperacearum africanum
JournalMededelingen van het Botanisch Museum en Herbarium van de Rijksuniversiteit te Utrecht
Volume22
Year1935
Issue1
Pages282-285
ISSN2352-5754
AbstractCulmi robusti, foliati. Folia lata, linearia, trinervia. Inflorescentia corymboso-paniculata, multispiculata. Spiculae (”spicae” multorum auctorum) parvae, multiflorae. Flores hermaphroditi (”spiculae androgynae” auctorum) perianthio utriculiformi, compresso, vix carinato, staminibus (”floribus masculinis monandris” auctorum) tribus, binis lateralibus tertio anteriore, ovario (”flore foemineo terminali nudo” auctorum) rostrato, basi angustato, haud stipitato, styli ramis ternis. Nux tri-costata, rugulosa.
Generi Hypolytro L. C. Rich. proxima, a quo differt styli ramis tribus et nuce tri-costata. A Thoracostachyo et Paramapania, quibuscum stigmatum numero convenit, et structura florum et perianthio connato et nucis forma longe diversa, faciliter dignoscenda. Mapaniae potius affinis, sed ab omnibus speciebus huius generis inflorescentia a plerisque etiam perianthio connato discrepat.
Document typearticle
Download paperpdf document http://www.repository.naturalis.nl/document/572597