Go to Naturalis.nl

Search results

Record: oai:ARNO:535045

AuthorA.C. de Roon
TitleNew species of Marcgravia (Marcgraviaceae) from Venezuela
JournalMededelingen van het Botanisch Museum en Herbarium van de Rijksuniversiteit te Utrecht
Volume351
Year1970
Issue1
Pages799-803
ISSN2352-5754
AbstractFrutex scandens vel liana, ramis floriferis quadrangularibus, lenticellatis. Folia ramorum floriferorum petiolis 5-10 mm longis, circa 2 mm latis, canaliculatis; lamina coriacea elliptica ad oblonga, 7-12 cm longa, 4-4.5 cm lata, 1.5-2.5-plo longior quam latior, prope inflorescendam minor, apice obtusa vel rotundata et acuminata, acumine 1 cm longo, basi plerumque acuta, interdum obtusa vel rotundata, costa subtus prominente, venis lateralibus plerumque supra subtusque prominentibus, interdum leviter prominentibus vel obsoletis, venulis praesertim supra plerumque prominentibus, glandulis hypophyllis aliquot foviformibus, utroque 2-4 dimidio inferiore laminae, oblique seriatis, aliis minutis, punctiformibus, nigricantibus, numerosissimis, aequaliter dispersis. Flores in racemis umbelliformibus 15-25-floris; nectaria 5-7, cylindrico- vel clavato-saccata, cum stipite 2-2.5 cm longa, stipes 5-8 mm longus, cupula circa 1.5 cm longa; pedicelli 2-2.5 cm longi, angulum rectum cum floribus efformantes, lenticellati; bracteolae 2-3 mm longae, 2-4 mm latae, ad calycem insertae vel parum remotae; sepala 3-4 mm longa, exteriora 5-6 mm lata, interiora 8-10 mm lata; corolla ovoidea, circa 8 mm longa, minute apiculata; stamina 8-15, filamentis applanatis, in alabastro circa 3 mm longis, antheris 3-4 mm longis; ovarium cum stylo circa 4 mm longum, 6-8-loculare. Fructus ignotus.
TYPUS: Venezuela: Amazonas: Cerro Huachamacari, Rio Cunucunuma,camp 2 to escarpment, 1200—1500m.alt., December 5,1950, Maguire, Cowan & Wurdack 29838 [holotype U, isotype (not seen by the author) NY].
Document typearticle
Download paperpdf document http://www.repository.naturalis.nl/document/572617