Go to Naturalis.nl

Search results

Record: oai:ARNO:535046

AuthorH. Uittien
TitlePavonia Julianae et Paullinia Bernhardi, Novae species Surinamenses
JournalMededelingen van het Botanisch Museum en Herbarium van de Rijksuniversiteit te Utrecht
Volume39
Year1936
Issue1
Pages770-774
ISSN2352-5754
AbstractE sectione Peltaea, Pavoniae speciosae H.B.K. proxima, sed forma folorium, indumento, involucri phyllis peltatis diversa.
Suffrutex, caule minute stellato-piloso glabrescente, linea singula pilis simplicibus longioribus vestita in primo internodio ramulorum lateralium adaxiale notato. Folia breviter petiolata, petiolis tomentellis 2—4 mm longis, oblongo-elliptica, elliptica vel ellipticolanceolata, 3—5 cm longa, 1.25—1.5 cm lata trinervia basi acuta vel obtusa, superiora 5-nervia, basi subcordata, acutissima vel subacuminata, margine regulariter serrato-dentata, supra minute stellato-pilosa, oculo nudo glabra, infra dense sed minute stellatotomentella. Flores in axillis foliorum vel in apice ramulorum 2—3-glomeratis, bracteis ovato-triangularibus suffulti, plerumque subsessiles, interdum usque ad 4 mm pedicellati. Involucri phylla fere io linearia birta uniserialia, basi paullo connata, apice lamina foliacea peltata, id est supra basin affixa, anguste elliptica hirta, basi rotundata, apice acuta, appendiculata, 4 mm longa. Calyx cupuliformis, ultra medium incisus, 4—9 mm longus, lobis acutis hirtis, nervis trinis conspicuis, binis intermediis brevibus vel nullis. Petala 2.5—3 cm longa, teste collectore roseo-rubra, sicca rosea, basi atropurpurea. Stamina et styli more generis. Carpella 4 mm longa, mutica, dorso costa perpendiculari instructa, transverse nervosa, dense pubescentia.
Document typearticle
Download paperpdf document http://www.repository.naturalis.nl/document/572618