Go to Naturalis.nl

Search results

Record: oai:ARNO:535194

AuthorN.E. Nannenga-Bremekamp
TitleNotes on Myxomycetes II. A new Didymium, a new Physarum and a new variety of Badhamia Lilacina (Fr.) Rost
JournalMededelingen van het Botanisch Museum en Herbarium van de Rijksuniversiteit te Utrecht
Volume150
Year1959
Issue1
Pages780-785
ISSN2352-5754
Abstract1. Didymium ovoideum nov. spec. maxine ut D. iridis (Ditmar) Fries, sed a specie illa sporangiis plerumque prolatis, peridio fragili et translucente, primum crystallorum calcis glomerulis albis aspersis, sed crystallorum glomerulis detritis ob colorem sporarum olicaveis, columella plerumque etiam prolata, sporis minoribus distinguenda (cf. Fig. 1).
Sporangia (Fig. 1, a) gregaria, stipitata, stipite incluso 1.0-1.5 mm alta, parte sporifera plerumque prolata, 0.4—0.5 mm diam, et 0.8-1.0 mm alta, rarius globosa casu quo diametrum eundem exhibente, basi umbilicata, crystallorum calcis glomerulis albis aspersa; stipes rubrobrunneus, translucens, ad basin granulis aliensis cum substantia propria commixtis nigrescens, e hypothallo orbiculari parvo, dilute brunneo et granulis alienis nigropunctato ascendens, in parte sporifera extensus; peridium ipsum sine colore, tenuis et translucens, sed primum glomerulis crystallorum albo-pulverulentum, glomerulis crystallorum tamen faciliter detritis, casu quo ob praesentiam sporarum colorem olivaceo-brunneum exhibens, fragile, irregulariter dehiscens; columella calcis crystallis obtecta, porphyrea, lutea vel interdum albida, in sporangiis prolatis prolata, in sporangiis globosis globosa; capillitium (Fig. 1, b) profusum, e filamentis tenuibus, ramificatis et interdum inter se connectis, vix coloratis vel dilute brunneis, sed hic inde, praesertim ad ramificationes saturatius coloratis consistens; sporae globosae, 6-7.5 μ diam., per saturam brunneae, ad lucem orientum versus visae dilute violaceo-brunneae, minute et irregulariter verruculosae, verruculis pleremque in series incurvatas dispositis. Plasmodium luteum.
Document typearticle
Download paperpdf document http://www.repository.naturalis.nl/document/572770