Go to Naturalis.nl

Search results

Record: oai:ARNO:535201

AuthorC.E.B. Bremekamp
TitleA species of Antirhea (Rubiaceae) from Suriname
JournalMededelingen van het Botanisch Museum en Herbarium van de Rijksuniversiteit te Utrecht
Volume157
Year1959
Issue1
Pages479-481
ISSN2352-5754
AbstractAntirhea surinamensis Brem. n. spec. ramulis novellis non resinosis, inflorescentiis multifloris, bis ramificatis, floribus 4-meris, ovariis paucilocularibus ad A. obtusifoliam Urb., A. coriaceam (Vahl) Urb., A. Shaferi Urb., A. occidentalem Urb., A. tenuifoliam Urb., A. panamensem Standl, accedens, sed a speciebus his omnibus ovario et capsula 3-loculari, pedunculis longioribus distinguenda, a speciebus his A. panamensi solum excepta insuper foliis acutissime exeuntibus, ab A. obtusifolia insuper foliis basi acutis, ab A. coriacea inflorescendae ramulis brevioribus, ab A. occidentali et A. panamensi corolla extus pilosula diversa.
Habitus nondum accurate notus, sed certe arborescens. Rami novelli glabri vel interdum sparse sed longius pilosi, non resinosi, mox cortice griseo-brunneo opaco, plicatulo et sparse lenticellato vestiti, circ. 1.5 mm diam., ex internodiis paucis compositi, internodio infimo 4.5-8.0 cm longo, internodio secundo interdum usque ad 3 cm longo sed plerumque 1 cm haud superante, aliis 0.2-0.6 cm longis. Folia petiolata; petiolus canaliculatus appresse pilosus sed ad marginem hirtellus, 3-6 mm longus; lamina elliptica vel obovata, 4.5-10 cm longa et 2.0-4.7 cm lata, apice acuminata et acutissime exeuns, basi acuta, subcoriacea, utrimque opaca, siccitate non conspicue discolorata, supra glabra, subtus costa nervisque densius, inter nervos sparse pubescens, costa supra impressa, subtus prominente, nervis utroque latere costae plerumque 7 prominulis, reticulatione densa siccitate colore saturatiore distinguenda sed haud prominula. Stipulae ovato-triangulares, 5 mm longae, extus glabrae, margine tamen ciliolatae, mox deciduae. Inflorescentia pedunculo appresse piloso 4.5-7 cm longo instructa; bis pseudo-dichotome ramificata, ramulis primariis 4-5 mm longis, ramulis secundariis 10-15 mm longis, floribus usque ad 12 instructis. Bracteae ovato-acuminatae 0.5 mm longae. Flores sessiles, ebracteolati, 4-meri. Ovarium parce appresse pilosulum, 3- loculare. Calyx etiam parce appresse pilosulus tubo 0.2 mm, lobis ovato-triangularibus 0.3 mm longis. Corolla extus appresse pilosula, tubo 7-8 mm longo et 0.8 mm diam., intus glabro, lobis ellipticoorbicularibus 1.4 mm longis et 1.0 mm latis. Stamina filamento brevissimo instructa; antherae dorsifixae fere 0.5 mm infra orem tubi inclusae, lineares, 2.6 mm longae. Granula pollinis 3-pora, distincte reticulata, 25 ยต diam. Discus cylindricus 0.4 mm altus. Stylus glaber, tubo aequilongus; stigma capitatum. Drupa glabra, 9 mm alta et 4.5 mm diam., pyrena 3-lobata et 3-loculari.
Document typearticle
Download paperpdf document http://www.repository.naturalis.nl/document/572777