Go to Naturalis.nl

Search results

Record: oai:ARNO:535235

AuthorsA.R.A. Görts-van Rijn, K.V. Kramer
TitleA new species of piper from the interior of Suriname
JournalMededelingen van het Botanisch Museum en Herbarium van de Rijksuniversiteit te Utrecht
Volume270
Year1966
Issue1
Pages273-274
ISSN2352-5754
AbstractSuffrutex humilis, caule repente nodoso, ramis foliosis adscendentibus vel raro suberectis, saepe brevibus (ca. 5 cm, usque ad ca. 15 cm), 2-3 mm crassis, dense et plus minusve persistenter crispato-villosis, pills patentibus, fulvis (statu vivo albis?), ad 1 mm longis. Folia ramis et partibus caulum repentium inserta, manifeste petiolata, petiolis plerumque 1-2 (rare ad 5½) cm longis, basi ima solum brevissime vaginantibus, indumento ei ramorum simili.
Lamina elliptica, 9-13½ cm longa, 6-7½ cm lata, apice obtusa vel rarius subacuta, basi leviter sed manifeste inaequilatera, rotundata sed vix cordulata, latere uno 2-5 mm breviore et angustius rotundato; margine integro; textura chartacea, nec pellucido- nec glanduloso-punctata, opaca; facie superiore, ut videtur, statu vivo nonnumquam fusco- vel griseoviridis, glaberrima, inferiore pallidiore, grisacea, ad nervos maiores ut rami petiolique villosa; costa ad medium vel paulum ultra (vix ad 2/3) venis maioribus praedita, vel raro venae minores superiores nervationem aequalem usque ad apicem similantes; venae maiores pro latere 3-5, infimae margine approximatae, arcuatim adscendentes, inter marginem arcuatim connexae et conspicue reticulato-coniunctae, venis infra prominentibus, supra impressis.
Document typearticle
Download paperpdf document http://www.repository.naturalis.nl/document/572812